- NURUS
- NURUSuxor, ex Graeco νυός. Statius Achilleid. l. 1. v. 655.——— Nurus addita ponto.Capella l. 2.Beata Virgo tantis, Quae siderum choreisthalamum capis iugalem, Ac sic favente mundôNurus aderis Tonanti.Alias virgines matribus oppositas sive innuptas omnino puellas, vox notat. Virg. Aen. l. 11. v. 215.Hîc matres miseraeque nurus, hîc cara sororumPectora maerentum, puerique parentibus orbi.Unde apud Val. Flace. l. 2. v. 247.Irruerant acta pariter nataeque nurusque:Iegi vult Barthius, nuptaeque nurusque: Nurus enim et natae, inquit, eandem rem notant. Sic Statius Theb. l. 5. v. 200.——— Vigilant nuptaeque nurusqueIn scelus ———Lucanus l. 5. v. 307.———— ———— matresque SenatusPassurasque infanda nurus ———Alii. Imo omnes feminas Maroni Nurus dici, notat Servius ad Aen. l. 2. v. 501. Vide Barthium Animadversion. ad Statium loc. cit. Coeterum moribus socruum patienter ferendis Nurus mature assuefactas olim, dicemus infra, voce Olla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.